- CHOSROES II
- CHOSROES IIPersarum Rex, throno impositus, A. C. 591. Hormisdam patrem, a subditis in vincula coniectum, benigne frustra tractare conatus, tandem fustibus occidi iussit. Hinc a subditis pulsus, cum equo frenis temere laxatis in aliquam urbem Romanorum delatus esset, a Mauritio Imperatore per Narsetem, restitutus est: sed illô mortuô, contra Phocam parricidam armis sumptis, Palaestinam, Phaeniciam, Armeniam, Cappadociamque occupavit, totô Oriente vastatô. Ab Heraclio, post Phocam occisum, rogatus, ut pacem faceret, tributô annuô oblatô, superbe renuit; Hierosolymâque occupatâ in Africam transgressus, Libyam Aegyptumque subegit, Charthagine captâ. Itaque secundo pacem frustra rogatus, victus et fugatus est ab Heraclio, mox a Siroe filio, cui minorem praetulerat, fame necatus, in vinculis A. C. 628. Euagr. l. 6. Theoph. misc. l. 18. P. Diac. l. 4. Cedren. Chronic. Alex. etc. Literarum studiosissimus, ad summam Graecae Philosophiae pervenit notitiam, Graecorum libris usus a quodam in linguam Persicam conversis. Atque adeo dicitur Aristotelem ipsum exactius tenuisse, quam Demosthenes Thucydidem. Platonis etiam scriptis animum explevit, atque excoluit. Suid. Fuit vero Chosroes commune cognomen Regum Persarum, qui ab Artaxerxe duxerunt genus, ut et nonnullorum Parthorum ante, ut Causaubonus, ad Spartianum Adrian. c. 13. observat. Vide Onuphrium Panvinium, quae Comment. 3. Rei publ. Romanae, de Parthico, Persioque imperio, corumque Regibus digessit. Vide et Cosroes. Addo, quod Tituli eius, in Epistola ad Varanum, penes Theophylactum Simocattam, l. 4. c. 8. hi sunt, Χοσδρόης, βασιλεὺς βασιλέων δυναςτ ευόντων δεςπ ότης. Κύριος ἐθνῶν εἰρηνάρχης, τοῖς ἀνθρώποις σωτήριος, εν Θεοῖς μὲν ἄνωρωπος ἀγαθὸς καὶ αἰώνιος, εν δὲ τοῖς ἀνθρώποις Θεὸς ἐπιφανέςτατος, ὑπερένδοξος νικητὴς. Η῾λίῳ συνανατέλλων, καὶ τῇ νυκτὶ καριζόμενος ὄμματα.. Chosdroes Rex Regum, dominantium dominus. Dominus gentium, Pacis princeps, hominibus salutare sidus, in Diis quidem homo bonus et aeternus, inter homines vero Deus illustrissimus, supergloriosus, victor, una cum Sole exoriens, et noctem instruens oculis. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, l. 4. Sylv. 1. v. 3. Atque oritur cum Sole novo, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.